[71] EPISTOLA LXXI.

Reverendo Religiosoque Patri

F. GHERARDO,

Priori Carthusiae Coloniensis, Suo in CHRISTO plurimum observando.

Coloniam.

Reverende in Domino, religioseque pater, plurimum salve. Mitto tibi cum latore praesentium libellum de ratione sarciendae conservandaeque in Religione concordiae, de quo tibi nuperrime scripseram. Hunc dupliciter impressum cupio. Nam adjungi illum desidero operi Controversiarum a nobis explicatarum (non enim indignus mihi videtur qui supersit) & praeterea seorsum, in quarto, aut octavo imprimis ut facile dispergatur in orbem, & rapiatur, legaturque ab omnibus, etiam iis quibus Controversias illas legendi, vel non superest otium, vel ad Religionem affectus non adest. Si forte impressor putaverit ex suo commodo non fore, ut hunc dupliciter imprimat, mea unius impense, unius periculo, lucro, damno, ut imprimat seorsim, in quarto, contentus sum: tantum, ut impressuro secum deferat ad nundinas, & agat fideliter, & mihi respondeat. Ego illi, si ita velit universam impensam repensurus sum mox a feriis paschalibus, quando decrevi venire ad vos, ut scripsi literis proximis.
De alio opere imprimendo, quod petis, mihi videtur aequare, hoc opus quod nunc excuditur integrum.
In priori parte jamdudum impressa. Controversiarum, mandaveram erudito cuidam ut diligenter legeret, observaretque errata, quae impressorum inciderunt omnia. Is illi, nunciaverat quidem incidisse errata plurima, unde & illa mea expostulatio per epistolam. At expendenti mihi universa quae observaverat, non multa, nec magni momenti inventa sunt. Quae tamen annotata in inclusa hic schedula adjungi in calce operis cupio, eadem adhibita diligentia etiam in his quae posterius impressa sunt. Tabella quoque materiarum omnium in locos communes, secundum ordinem alphabeti, redactarum. Puto hunc nuncium istic permansurum, dum absolvatur impressio. Mittes itaque operis Controversiarum exemplaria sex, octo, aut decem, hujus vero libelli seorsim impressi XX. aut XXX. Vale & nos tuis orationibus adjuva. Raptim Trajecti. die IV. Martii. MDXLII.

Tuus filius in CHRISTO

ALBERTUS PIGHIUS.